[195] EPISTOLA XCV.

Reverendo, Clarissimo ac Doctissimo

D. SUFFRIDO PETRI, U. I. C.

ad sacrosanctos Apostolos Coloniae Canonico, Historico

Frisiae, Domino en Amico semper honorando, S.

Coloniam.

Vestrae mihi literae, Vir Reverende, Clarissime ac Doctissime, Amice colende per IOANNEM ALBIUM, ex vestris ad nos oris nuper huc commeantem, sunt redditae. Quod me vero R. U. iterum de Castigationibus Ciceronianis IANI GULJELMI hac, qua factum, conditione alloquitur, praeter votum meum accidit & opinionem. Quid enim praedictarum mearum viarum non pervium? Quid ostensarum hactenus conditionum non acceptandum? Quid denique vel D. KOCKERDO & nominate ALBIO testibus (quos in consilium mihi & auxilium adhibui) in quo non aequitas eluceat unquam expositi medii? Quare in me nullam, quo minus illae, divulgentur lucubrationes, culpam residere in confesso est. Et tantum abest, ut publicam earum editionem impedirem, ut, partim ob hujus facultatis studiosorum emolumentum atque commodum, partim, quo pie defuncti affinis mei labor industrius honesti nominis fama atque gloria recompensetur, denuo hanc conditionem statuam; Si R. V. denuo recognitis, hisce IANI Lucubrationibus adjunctis volumini adjungendis (quae in chartis illi affixa sunt) debita addita praefatione & epistola dedicatoria, certo denique cui dedicentur patrono electo, intente operis hujus editionem maturaverit, & quidquid ex illa ad R. V. proventus redundaverit, mihi dimidiatum cum exemplarium edendorum parte dimidia absque ulla fraude exposuerit, in hoc stadio sudabitur, ut quamprimum ad R. U. integre transferantur & traducantur, hac tamen limitatione addita, ut se, cui id Coloniae demandavero, certificatione aliqua R. V. obliget atque astringat. Quae cum nihil non aequitatis contineant, futurum spero, ut R. V. responsum benevolum ad me quamprimum pertingat. Quam DEI ter oPT. MAX. tutelae commendatam velim. Datae Lubecae die post SS. Trinitatis profest. An. XCV.

V. R. Deditissimus

HENRICUS GERDOVIUS.